Heaven and Hell (Ager) n. 555

Previous Number Next Number See English 

555. Primum miratus sum, unde hoc, quod amor sui et amor mundi tam diabolici sint, et quod ii qui in illis sunt, talia monstra ad aspectum sint; quoniam in mundo parum reflectitur super amorem sui, sed super elationem animi in externis, quae superbia vocatur, quae quia apparet ad visum, solum amor sui esse creditur et praeterea amor sui, qui non se ita effert, in mundo creditur esse ignis vitae, ex quo homo excitatur ad ambiendas functiones, et ad praestandum usus, in quibus nisi homo honorem et gloriam videat, animus ejus torpescit. Dicunt, "Quis aliquid dignum, utile, et memorabile fecit, nisi ut ab aliis, aut in aliorum animis, celebretur et honoretur? et unde hoc nisi ex igne amoris pro gloria et honore, consequenter pro se?" Inde est, quod non sciatur in mundo, quod amor sui in se spectatus sit amor qui regnat in inferno, et faciat infernum apud hominem. Quia ita se res habet, velim primum describere, quid amor sui, et dein quod ab illo amore omnia mala et inde falsa scaturiant.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church