Heaven and Hell (Ager) n. 556

Previous Number Next Number See English 

556. Amor sui est sibi soli bene velle, et non aliis nisi propter se, ne quidem ecclesiae, patriae, aut alicui societati humanae; ut et illis benefacere solum propter sui famam, honorem et gloriam quae nisi videat in usibus quos illis praestat, dicit corde suo, Quid refert? cur hoc? et quid inde mihi?" et sic omittit. Unde patet, quod qui in amore sui est, non amet ecclesiam, nec patriam, nec societatem, nec aliquem usum, sed se solum. jucundum ejus est modo jucundum amoris sui et quia jucundum, quod provenit ex amore, facit vitam hominis, ideo ejus vita est vita sui ac vita sui est vita ex proprio hominis, et proprium hominis in se spectatum non est nisi quam malum. Qui amat se, is etiam amat suos, qui sunt in specie liberi et nepotes ejus, et in genere omnes qui unum cum illo faciunt, quos suos vocat: hos et illos amare est quoque se amare, nam illos spectat quasi in se, et se in illis. Inter illos, quos suos vocat, sunt quoque omnes qui eum laudant, honorant, et colunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church