Heaven and Hell (Ager) n. 561

Previous Number Next Number See English 

561. Interiora, quae sunt cogitationum et affectionum eorum qui se supra omnia amant, versa sunt ad se et ad mundum, ita aversa a Domino et a caelo. Inde est, quod obsessa sint omnis generis malis, et quod Divinum non influere possit; quae illico ut influit, immergitur cogitationibus de se, et conspurcatur, et quoque infunditur malis quae sunt ex proprio illorum. Inde est, quod omnes illi in altera vita retro a Domino spectent, et ad caliginosum quod ibi loco solis mundi est, et quod e diametro oppositum est Soli caeli qui est Dominus (videatur supra, n. 123). "Caligo" etiam significat malum, et "sol mundi" amorem sui. {1} @1 Quod "sol mundi" significet amorem sui (n. 2441). In quo sensu, per "adorare solem" significatur adorare illa quae contraria sunt amori caelesti, et Domino (n. 2441, 10584). "Incalescens sol" quod sit crescens concupiscentia mali (n. 8487).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church