Heaven and Hell (Ager) n. 562

Previous Number Next Number See English 

562. Mala quae illis sunt qui in amore sui, sunt in genere, contemptus aliorum, invidia, inimicitia contra. omnes qui sibi non favent, hostilitas inde, odia varii generis, vindictae, astus, doli, immisericordia, ac crudelitas; et quoad religiosa, est non modo contemptus Divini, ac Divinorum quae sunt vera et bona ecclesiae, sed etiam ira contra illa; quae quoque vertitur in odium cum homo fit spiritus; ac tunc non modo non sustinet audire illa, sed etiam flagrat odio contra omnes qui Divinum agnoscunt et colunt. Locutus sum cum quodam qui in mundo potens fuerat, et semet in superiori gradu amaverat; is solum cum audivit nominari Divinum, ac imprimis cum audivit nominari Dominum, tanto percitus est odio ex ira, ut flagraret necem ejus. Is quoque, cum remittebantur frena ejus amori, cupivit ipse Diabolus esse, ut ex amore sui continue posset infestare caelum. Hoc etiam cupiunt plures, qui ex Pontificia religione sunt, quum in altera vita appercipiunt quod Domino omnis potestas sit, ac nulla illis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church