570. Ignis infernalis, quia est amor sui et mundi, ita est omnis cupiditas quae illorum amorum, quoniam cupiditas est amor in suo continuo, nam quod homo amat hoc continue cupit; et quoque est jucunditas, nam quod homo amat seu cupit, cum id obtinet, jucundum percipit; non aliunde est homini jucundum cordis. Est itaque ignis infernalis cupiditas et jucunditas, quae ex binis illis amoribus, ut a suis originibus, scaturiunt. Mala illa sunt, contemptus aliorum, inimicitia et hostilitas contra illos qui sibi non favent est invidia, odium, et vindicta, et ex his saevitia et crudelitas; et quoad Divinum, est negatio, et inde contemptus, irrisio et blasphematio sanctorum, quae sunt ecclesiae, quae post mortem, cum homo fit spiritus, vertuntur in iram et odium contra illa (videatur supra, n. 562). Et quia mala illa continuo spirant destructionem et occisionem illorum quos pro inimicis habent, et in quos odio et vindicta flagrant, quapropter jucundum vitae eorum est velle destruere et occidere; et quantum non hoc possunt, velle damnum inferre, nocere, et saevire. Haec sunt quae intelliguntur per "ignem" in Verbo, ubi de malis et de infernis agitur, ex quo aliqua loca ad confirmationem velim afferre:--
"Unusquisque hypocrita et malitiosus, et omne os loquens stultitiam;....quia flagrat sicut ignis malitia, senticetum et vepretum comedit, et incendit implexa silvae, et elevant se elatione fumi;....et factus est populus cibus ignis, vir fratri suo non parcent (Esai. ix. [16,] 17, 18 [B.A. 17-19]). "Dabo prodigia in caelo et in terra, sanguinem, et ignem, et columnas fumi sol vertetur in tenebras (Joel. iii. 3, 4 [B.A. ii. 30, 31]). "Erit terra in picem ardentem; nocte et dic non exstinguetur, in aeternum, ascendet fumus ejus" (Esai. xxxiv. 9, 10). "Ecce..dies veniens ardens sicut furnus, et erunt omnes superbi, et omnis faciens malitiam stipula, et inflammabit eos dies veniens" (Malach. iii. 19 [B.A. iv. 1). "Babylon..facta est habitaculum daemonum;....clamabant videntes fumum combustionis ejus;....fumus ascendit in saecula saeculorum (Apoc. xviii. 2, 18 cap. xix. {1}3). "Aperuit puteum abyssi, unde ascendit fumus e puteo, sicut fumus fornacis magnae, et obscuratus est sol, et aer e fumo putei; (Apoc ix. 2). "Ex ore equorum exivit ignis, fumus, et sulphur; ab his..occisi sunt tertia pars hominum, ab igne, et a fumo, et a sulphure" (Apoc {2}ix. 17, 18). "Qui adorat bestiam....bibet ex vino irae Dei mixto mero in calice irae Ipsius, et cruciabitur igne et sulphure (Apoc. xiv. 9, 10). "Quartus angelus effudit phialam suam in solem, et datum est illi aestu adurere homines per ignem, itaque aestuaverunt homines aestu magno" (xvi. [8,] 9). "Conjecti sunt in stagnum ardens igne et sulphure "(Apoc. xix. 20 cap xx. 14, 15 cap. xxi. 8). "Omnis arbor non faciens fructum bonum exscindetur, et in ignem conjicietur" (Matth. iii. 10; Luc. iii. 9). "Mittet Filius hominis angelos suos, qui colligent e regno Ipsius omnia offendicula, et eos qui faciunt iniquitatem, et mittent eos in caminum ignis" (Matth. xiii. 41, 42, 50). Rex "dicet..iis qui e sinistris, Discedite a Me maledicti in ignem aeternum paratum {3}diabolo et angelis ejus" (Matth. xxv. {4}41). Et mittentur "in ignem aeternum,....in gehennam ignis, ubi vermis eorum non morietur, et ignis non exstinguetur" (Matth. xviii. 8, 9; Marc. ix. 43-49). Dives in inferno dixit ad Abrahamum, quod cruciaretur in flamma (Luc. xvi. 24). In his et in pluribus aliis locis per "ignem" intelligitur cupiditas quae amoris sui et mundi, et per "fumum" inde intelligitur falsum ex malo. @1 3 pro "2"$ @2 ix. pro "xi."$ @3 diabolo pro "diabolis"$ @4 41 pro "4"$