Heaven and Hell (Ager) n. 571

Previous Number Next Number See English 

571. Quia cupiditas faciendi mala, quae sunt ex amore sui et mundi, intelligitur per "ignem infernalem," et quia talis cupiditas est omnium in infernis, (videatur praecedens articulus,) ideo quoque cum inferna aperiuntur, apparet sicut igneum cum fumo, quale solet esse in incendiis; igneum densum ex infernis ubi amor sui regnat, ac flammeum ex infernis ubi amor mundi. Cum autem clausa sunt, non apparet id igneum, sed loco ejus sicut obscurum quid condensatum a fumo: aestuat usque igneum illud intus, quod etiam apperceptum est ex calore inde exhalato, qui calor est sicut ex combustis post incendium, alicubi sicut ex fornace incalescente, et alibi sicut ex calido balnei; quod calidum cum influit apud hominem, excitat apud illum cupiditates, et apud malos odia et vindictas, et apud aegrotos insanias. Talis ignis aut talis calor est illis qui in supradictis amoribus sunt, quoniam alligati sunt quoad spiritus suos illis infernis, etiam cum vivunt in corpore. Sed sciendum est, quod illi, qui in infernis sunt, non in igne sint, sed quod ignis sit apparentia non enim aliquam ustionem ibi sentiunt, sed modo calorem qualem prius in mundo. Quod ignis appareat, est ex correspondentia nam amor correspondet igni: et omnia quae in mundo spirituali apparent, secundum correspondentias apparent.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church