Heaven and Hell (Ager) n. 575

Previous Number Next Number See English 

575. Stridor autem dentium est continua disceptatio et pugna falsorum inter se, proinde illorum qui in falsis sunt, conjuncta quoque cum contemptu aliorum, inimicitia, irrisione, subsannatione, blasphematione quae quoque erumpunt in dilaniationes varii generis quisque enim pro suo falso pugnat, et dicit verum. Hae disceptationes et pugnae extra illa inferna audiuntur sicut stridores dentium: et quoque in stridores dentium vertuntur cum vera e caelo illuc influunt. In iis infernis sunt omnes illi qui agnoverunt naturam et negaverunt Divinum in profundioribus ibi qui se in eo confirmarunt. Illi quia nihil lucis e caelo possunt recipere, et inde nihil videre intus in se, ideo plerique sensuales corporei sunt, qui sunt qui nihil credunt quam quod oculis vident et manibus tangunt: inde omnes fallaciae sensuum illis sunt vera, ex quibus etiam disceptant. Ex eo est, quod disceptationes illorum audiantur sicut stridores dentium nam omnia falsa in mundo spirituali strident, et dentes correspondent ultimis in natura, et quoque ultimis apud hominem, quae sunt sensualia corporea. {1} (Quod in infernis sit stridor dentium, videatur, Matth. viii. 12 cap. xiii. 42, 50 cap. xxii. 13; cap. xxiv. 51 cap. xxv. 30: Luc. xiii. 28.) @1 De Correspondentia dentium (n. 5565-5568). Quod illi correspondeant dentibus qui mere sensuales sunt, et vix aliquid lucis spiritualis habent (n. 5565). Quod "dens" in Verbo significet sensuale quod ultimum vitae hominis (n. 9052, 9062). Quod stridor dentium in altera vita sit ex illi qui credunt naturam esse omne, ac Divinum nihil (n. 5568).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church