Heaven and Hell (Ager) n. 576

Previous Number Next Number See English 

576. [LX] DE MALITIA ET ARTIBUS NEFANDIS SPIRITUUM INFERNALIUM. Qualis excellentia spirituum est prae hominibus, quisque qui interius cogitat, et aliquid de operatione suae mentis novit, videre et comprehendere potest: homo enim mente sua plura intra minutum potest versare, evolvere, et concludere, quam potest intra semihorium eloqui et scriptura exprimere: inde patet, quantum excellet homo, quando in suo spiritu est, proinde quantum cum fit spiritus nam spiritus est qui cogitat, et corpus est per quod spiritus exprimit sua cogitata loquendo aut scribendo. Inde est, quod homo, qui fit angelus post mortem, in intelligentia et sapientia sit ineffabili respective ad intelligentiam et sapientiam ejus cum vixit in mundo spiritus enim ejus, cum vixit in mundo, vinctus fuit corpori, et per illud fuit in naturali mundo quapropter quod tunc spiritualiter cogitavit, influxit in ideas naturales, quae respective communes, crassae et obscurae sunt ac innumera, quae spiritualis cogitationis sunt, non recipiunt, et quoque involvunt densis quae sunt ex curis in mundo. Aliter cum spiritus solutus est a corpore, ac in suum spiritualem statum venit quod fit. cum ex naturali mundo in spiritualem, qui ei proprius est. transit. Quod tunc status ejus quoad cogitationes et affectiones immensum excellat prae statu ejus priori, ex nunc dictis patet. Unde est, quod angeli cogitent ineffabilia et inexpressibilia proinde talia, quae non intrare possunt in cogitationes naturales hominis cum tamen unusquisque angelus natus est homo, et vixerat homo, ac tunc sibi non plus sapere quam similis alius homo visus est.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church