Heaven and Hell (Ager) n. 577

Previous Number Next Number See English 

577. In illo gradu, in quo est sapientia et intelligentia apud angelos, in eo etiam est malitia et astutia apud spiritus infernales: similis enim res est quoniam spiritus hominis, cum solutus est a corpore, in suo bono aut in suo malo est; spiritus angelicus in suo bono, ac spiritus infernalis in suo malo nam unusquisque spiritus est suum bonum vel suum malum, quia est suus amor, prout saepius prius dictum et ostensum est. Quapropter sicut spiritus angelicus ex suo bono cogitat, vult, loquitur et agit, ita spiritus infernalis ex suo malo et ex ipso malo cogitare, velle, loqui, et agere, est ex cunctis quae in malo sunt. Aliter cum in corpore vixit; tunc malum spiritus hominis fuit in vinculis, quae unicuique homini sunt ex lege, ex lucro, ex honore, ex fama, et ex timoribus jacturae eorum; quapropter malum spiritus ejus tunc non potuit erumpere, ac se manifestare quale in se esset: praeterea etiam tunc malum spiritus hominis circumvelatum et obvolutum jacuit externa probitate, sinceritate, justitia, et affectione veri et boni, quas homo talis ore praetulit et simulavit propter mundum, sub quibus ita reconditum et in obscuro latuit, ut vix ipse sciverit quod in spiritu suo tanta malitia et astutia sit, ita quod in se talis diabolus sit qualis fit post mortem, cum ejus spiritus venit in se, ac in suam naturam. Tunc malitia talis se manifestat, ut excedat omnem fidem. Sunt millia quae ex ipso malo tunc erumpunt; inter quae etiam talia sunt, quae non vocibus alicujus linguae exprimi possunt qualia sunt, datum est mihi per plures experientias scire, et quoque appercipere quia mihi datum est a Domino in spirituali mundo quoad spiritum esse, et simul in naturali mundo quoad corpus. Hoc testari possum, quod malitia eorum tanta sit, ut vix unum ex millibus possit describi: et quoque nisi Dominus tutetur hominem, quod non possit usquam eximi inferno; nam apud unumquemvis hominem tam spiritus ab inferno sunt, quam angeli e caelo (videatur supra, n. 292, 293) et Dominus non tutari potest hominem, nisi homo agnoscat Divinum, et nisi vivat vitam fidei et charitatis alioqui enim avertit se a Domino, ac convertit se ad infernales spiritus, et sic imbuitur quoad spiritum suum simili malitia: homo usque a Domino continue abducitur a malis, quae ex consociatione cum illis spiritibus sibi applicat et quasi attrahit, si non per vincula interna quae sunt conscientiae, quae non recipit si negat Divinum, usque tamen per vincula externa, quae sunt, ut supra dictum est, timores pro lege et ejus poenis, proque jactura lucri, et privatione honoris et famae. Homo talis quidem abduci potest a malis per jucunda sui amoris, et per timorem jacturae et privationis eorum; sed non potest adduci in bona spiritualia nam quantum in haec adducitur, tantum apud se versat astutias et dolos, simulando et mentiendo bona, sincera, et justa, fine persuadendi et sic fallendi; haec astutia se addit malo ejus spiritus, ac format illud, et facit ut sit malum, quale est in sua natura.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church