Heaven and Hell (Ager) n. 579

Previous Number Next Number See English 

579. Datum est per experientiam nosse quali malitia sunt illi qui genii vocantur. Genii non operantur ac influunt in cogitationes, sed in affectiones: has appercipiunt, et odorant sicut canes in silvis feras affectiones bonas, ubi illas appercipiunt, momento vertunt in malas, ducendo et flectendo illas mirabiliter per jucunda alterius, et hoc tam clandestine, ac tali arte maligna, ut alter nihil de eo resciat cavendo solerter ne aliquid intret cogitationem, quoniam sic manifestantur. Apud hominem assident sub occipitio. Hi in mundo fuerunt illi homines qui dolose captaverunt aliorum animos ducendo illos et persuadendo per jucunda affectionum seu cupiditatum eorum. Sed illi a Domino arcentur ab omni homine de quo aliqua spes reformationis est tales enim sunt ut non modo possint conscientias destruere, sed etiam apud hominem excitare ejus mala hereditaria quae alioqui recondita jacent: quare ne homo in ea inducatur, providetur a Domino ut haec inferna prorsus occlusa sint et cum aliquis homo post mortem, qui talis genius est, in alteram vitam venit, is actutum in eorum infernum conjicitur. Illi etiam, cum inspiciuntur quoad dolos et astutias, apparent sicut viperae.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church