Heaven and Hell (Ager) n. 580

Previous Number Next Number See English 

580. Qualis malitia est spiritibus infernalibus, constare potest ex artibus eorum nefandis quae totidem sunt, ut impleretur liber illis enumerandis, ac plures libri illis describendis. Sunt illae artes paene omnes ignotae in mundo. Unum genus se refert ad abusus correspondentiarum. Alterum, ad abusus ultimorum ordinis Divini Tertium, ad communicationem et influxum cogitationum et affectionum, per conversiones, per inspectiones, et per spiritus alios extra se, et per emissos a se. Quartum, ad operationes per phantasias. Quintum, ad ejectiones extra se, ac inde praesentias alibi quam ubi corpore sunt. Sextum, ad simulationes, persuasiones, et mendacia. In has artes venit spiritus hominis mali, cum solutus est a suo corpore, a se insunt enim naturae mali ejus, in qua tunc est. Per has artes cruciant se mutuo in infernis. Verum, quia omnes illae artes, praeter illas quae fiunt per simulationes, persuasiones, et mendacia, ignotae sunt in mundo, non velim in specie illas hic describere, tam quia non comprehenduntur quam quia nefandae sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church