581. Quod cruciatus in infernis permittantur a Domino, est causa, quia mala non aliter coerceri et domari possunt. Unicum medium illa coercendi et domandi, ac infernalem turbam in vinculis tenendi, est timor poenae; non datur aliud medium nam absque timore poenae et cruciatus rueret malum in furores, ac dispergeretur totum, sicut regnum in terris ubi non lex et non poena.