Heaven and Hell (Ager) n. 583

Previous Number Next Number See English 

583. In locis editioribus ibi sunt caeli in humilibus ibi est mundus spirituum sub his et sub illis sunt inferna. Caeli non apparent spiritibus qui in mundo spirituum sunt, nisi cum interior visus eorum aperitur: aliquoties tamen apparent sicut nimbi, aut sicut candidae nubes causa est, quia angeli caeli in statu interiori sunt quoad intelligentiam et sapientiam, ita supra visum illorum qui in mundo spirituum. Spiritus autem, qui in planitiebus et vallibus sunt, se mutuo vident; verum cum ibi separati sunt, quod fit cum intromissi in interiora sua; tunc mali spiritus non vident bonos boni autem videre possunt malos, sed avertunt se ab illis; ac spiritus qui se avertunt, inconspicui fiunt. Inferna autem non apparent, quoniam clausa sunt solum introitus, qui portae vocantur, cum aperiuntur pro intromittendis similibus aliis. Omnes portae ad inferna patent e mundo spirituum, et nullae e caelo.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church