Heaven and Hell (Ager) n. 584

Previous Number Next Number See English 

584. Sunt inferna ubivis, tam sub montibus, collibus et petris, quam sub planitiebus et vallibus. Aperturae seu portae ad inferna, quae sunt sub montibus, collibus, et petris, apparent ad conspectum sicut foramina et sicut fissurae rupium, quaedam protensae in latum et amplae, quaedam arctae et strictae, pleraeque scabrae; omnes, cum inspiciuntur, apparent opacae et furvae: sed infernales spiritus, qui inibi,in tali luminoso sunt, quale est ex ignitis carbonibus; isti lumini recipiendo accommodati sunt oculi illorum et hoc ex causa, quia, dum vixerunt in mundo, in caligine fuerunt quoad Divina vera, negando illa, et quasi in lumine quoad falsa, affirmando ea; unde visus oculorum illorum ita formatus est: inde quoque est, quod lux caeli illis caligo sit quare cum exeunt suis antris, nihil vident. Ex quibus clarissime patuit, quod homo tantum in lucem caeli veniat quantum agnoscit Divinum, et confirmat apud se illa quae caeli et ecclesiae sunt et quod tantum in caliginem inferni veniat, quantum negat Divinum, et confirmat apud se ea quae sunt contra illa quae caeli et ecclesiae sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church