Heaven and Hell (Ager) n. 596

Previous Number Next Number See English 

596. Sunt duo regna, in quae caeli distincti sunt, nempe regnum caeleste et regnum spirituale (de quibus videatur supra, n. 20-28). Similiter sunt duo regna in quae inferna distincta sunt; unum horum regnorum est oppositum regno caelesti, et alterum est oppositum regno spirituali. Illud quod oppositum est regno caelesti est in plaga occidentali, et illi, qui ibi sunt, vocantur genii; id autem quod oppositum est regno spirituali est in plaga septentrionali et meridionali, et illi, qui ibi sunt, vocantur spiritus. Omnes qui in regno caelesti sunt, in amore in Dominum sunt et omnes qui in infernis illi regno oppositis sunt, in amore sui sunt: at omnes qui in regno spirituali sunt, in amore erga proximum sunt at omnes qui in infernis illi regno oppositis sunt, in amore mundi sunt. Inde patuit, quod amor in Dominum et amor sui sint oppositi; similiter amor erga proximum et amor mundi. Providetur jugiter a Domino, ut non aliquid effluat ex infernis oppositis regno caelesti Domini versus illos qui in regno spirituali sunt; nam si hoc fieret, periret regnum spirituale; causa videatur supra (n. 578, 579). Haec duo communia aequilibria sunt, quae a Domino jugiter sarta conservantur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church