Heaven and Hell (Ager) n. 597

Previous Number Next Number See English 

597. [LXIII.] QUOD HOMO IN LIBERO SIT PER AEQUILIBRIUM INTER CAELUM ET INFERNUM. Supra actum est de aequilibrio inter caelum et infernum, et ostensum quod aequilibrium illud sit aequilibrium inter bonum quod e caelo et malum quod ex inferno; ita quod sit aequilibrium spirituale, quod in sua essentia est liberum. Quod aequilibrium spirituale in sua essentia sit liberum, est quia est inter bonum et malum, ac inter verum et falsum, et haec sunt spiritualia: quapropter posse velle bonum aut malum, et cogitare verum aut falsum, ac eligere unum prae altero, est liberum, de quo hic agitur. Hoc liberum datur unicuivis homini a Domino, nec usquam aufertur; est quidem ex sua origine non hominis sed Domini, quia est a Domino; at usque cum vita donatur homini sicut suum; et hoc ex causa, ut homo possit reformari et salvari; nam absque libero nulla reformatio et salvatio. Quisque ex intuitione aliqua rationali videre potest, quod in hominis libero sit cogitare male vel bene, sincere vel insincere, juste vel injuste; et quoque quod possit loqui et agere bene, sincere et juste, sed non male, insincere et injuste propter leges spirituales, morales et civiles, per quas externum ejus tenetur in vinculis. Ex his patet, quod spiritus hominis, qui est qui cogitat et vult, sit in libero; non ita externum hominis, quod loquitur et agit, nisi hoc sit secundum supradictas leges.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church