67. Haec de caelo ut Maximo Homine allata sunt, quia absque illa cognitione praevia nullatenus capi possunt quae sequuntur de caelo nec potest aliqua distincta idea haberi de forma caeli, de conjunctione Domini cum caelo, de conjunctione caeli cum homine, nec de influxu mundi spiritualis in naturalem, et prorsus non aliqua de correspondentia, de quibus tamen ordine in nunc sequentibus agendum est quapropter ad dandum lucem in illis, hoc praemissum est.