Heaven and Hell (Ager) n. 68

Previous Number Next Number See English 

68. [IX.] QUOD UNAQUAEVIS SOCIETAS IN CAELIS REFERAT UNUM HOMINEM. Quod unaquaevis societas caeli etiam referat unum hominem, et quoque in similitudine hominis sit, aliquoties mihi videre datum est. Erat societas, in quam se insinuaverunt plures, qui noverunt mentiri lucis angelos; erant hypocritae. Cum hi separarentur ab angelis, vidi quod integra societas primum appareret sicut unum obscurum, dein per gradus in forma humana etiam obscure, et tandem in luce sicut homo. Illi qui in homine erant, et componebant illum, fuerunt qui in bono illius societatis erant; ceteri qui non in eo homine erant, et non componebant illum, erant hypocritae hi rejecti sunt, illi detenti ita fiebat separatio. Hypocritae sunt, qui loquuntur bene, et quoque faciunt bene, sed spectant se in singulis loquuntur sicut angeli de Domino, de caelo, de amore, de vita caelesti et quoque faciunt bene, ut appareant quod tales sint sicut loquuntur sed cogitant aliter, nihil credunt, nec volunt alicui bonum quam sibi quod benefaciant, est propter se; si propter alios, est ut videantur, et sic quoque propter se.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church