76. At sciendum est, quod angeli non possint videri homini per oculos corporis ejus, sed per oculos spiritus qui est in homine, {1} quia is est in spirituali mundo, et omnia corporis in naturali; simile videt simile, quia ex simili praeterea organum visus corporis, quod est oculus, tam crassum est, ut ne quidem videat minora naturae nisi per vitra optica, ut cuivis notum est inde minus adhuc illa quae supra naturae sphaeram sunt, qualia sunt omnia quae in spirituali mundo sed haec usque videntur ab homine, cum is abducitur a visu corporis, et aperitur visus spiritus ejus, quod etiam momento fit, cum placet Domino ut videantur; et tunc homo non aliud scit quam quod videat illa oculis corporis: ita angeli visi sunt Abrahamo, Loto, Manoacho, et Prophetis; ita quoque visus est Dominus post resurrectionem discipulis: simili modo etiam mihi visi sunt angeli. Quia prophetae ita viderunt, ideo dicti sunt "videntes" et "aperti oculis (1 Sam. ix. 9; Num. {2}xxiv. 3; ac facere ut ita videant, dictum est "aperire oculos," ut factum est puero Elisaei, de quo ita legitur, "Orans Elisaeus dixit, Jehovah, aperi quaeso oculos ejus ut videat; et aperiente Jehovah oculos pueri ejus, vidit quod ecce mons ille plenus equis et curribus igneis circa Elisaeum (2 Reg vi. 17). @1 Quod homo quoad interiora sua sit spiritus (n. 1594). Et quod spiritus ille sit ipse homo, et quod ex illo corpus vivat (n. 447, 4622, 6054).$ @2 xxiv. pro "xxiii."$