Heaven and Hell (Ager) n. 77

Previous Number Next Number See English 

77. Spiritus probi, cum quibus de hac re etiam locutus sum, doluerunt corde, quod talis ignorantia de statu caeli, et de spiritibus et angelis intra ecclesiam esset; et indignati dicebant, quod omnino referrem quod non sint mentes absque forma, nec pneumata aetherea, sed quod sint homines in effigie, et quod videant, audiant, et sentiant aeque ac illi qui in mundo. {1} @1 Quod unusquisque angelus, quia est recipiens Divini ordinis a Domino, sit in humana forma perfecta et pulcra secundum receptionem (n. 322, 1880, 1881, 3633, 3804, 4622, 4735, 4797, 4985, 5199, 5530, 6054, 9879, 10177, 10594). Quod Divinum verum sit per quod ordo, et Divinum bonum sit essentiale ordinis (n. 2451, 3166, 4390, 4409, 5232, 7256, 10122, 10555).$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church