Conjugial Love (Acton) n. 269

Previous Number Next Number See English 

269. Postea ex his inferis ascendimus [in] Meridiem, ubi fuimus prius, ac Angeli ibi plura memoratu digna narrabant de Concupiscentia non visionaria seu phantastica, in qua omnis homo est ex nativitate; quod illi dum in ea sunt, sint sicut fatui, et tamen sibi ipsis videantur sicut summe sapientes; et quod a fatuitate illa remittantur per vices in Rationale, quod apud illos in externis est; in quo statu vident, agnoscunt, et confitentur insaniam suam, "sed usque e statu rationali suo in statum insanum suum discupiunt, et quoque se in hunc immittunt, sicut a coacto et injucundo in liberum et jucundum; ita concupiscentia interius oblectat illos, et non intelligentia. [2] Sunt tres Amores universales, ex quibus a creatione conflatus est omnis homo, Amor proximi, qui etiam est amor faciendi usus, Amor mundi, qui etiam est amor possidendi opes, ac Amor sui, qui etiam est amor imperandi super alios: Amor proximi seu faciendi usus, est amor spiritualis; Amor autem mundi seu amor possidendi opes, est amor materialis; at Amor sui, seu amor imperandi super alios, est amor corporeus; [3] homo est homo, dum Amor proximi seu amor faciendi usus facit Caput, ac Amor mundi facit Corpus, et Amor sui facit Pedes: at si Amor mundi facit caput, homo non est homo, aliter quam sicut gibbosus; at cum Amor sui facit caput, non est homo stans super pedibus, sed super palmis capite deorsum et clunibus sursum: quando Amor proximi facit Caput, et reliqui duo amores faciunt ordine Corpus et Pedes, apparet ille homo e Coelo facie angelica, cum pulchra iride circum caput; at si amor mundi facit caput, apparet ille e coelo facie pallida sicut mortui cum circulo flavo circum caput; si vero amor sui facit caput, apparet ille e Coelo facie furva, cum circulo albo circum caput:" ad haec quaesivi, quid repraesentant circuli circum capita; respondebant, "repraesentant intelligentiam; circulus albus, circum caput faciei furvae, repraesentat, quod intelligentia ejus in externis sit, seu circum illum, at insania in internis seu in illo; etiam homo, qui talis est, sapit dum in corpore est, at insanit dum in spiritu; et nullus homo sapit spiritu, nisi a Domino, quod fit cum denuo seu e novo ab Ipso generatur et creatur." [4] His dictis, aperiebatur terra ad sinistrum, et per aperturam vidi assurgentem Diabolum cum circulo albo lucido circum caput, et sciscitavi, "quis es;" dixit, "sum Lucifer filius aurorae, et quia similem me feci Altissimo, dejectus sum:" at non fuit ille Lucifer, sed credidit se esse illum; et dixi, "cum dejectus es, quomodo potes resurgere ex inferno;" et respondit, "sum ibi diabolus, at hic sum angelus lucis; videsne caput meum sphaera lucida circumcinctum; et quoque si vis, videbis, quod sim supramoralis inter morales, suprarationalis inter rationales, imo supraspiritualis{1} inter spirituales; possum etiam concionari, et quoque concionatus sum;" quaesivi, "quid concionatus es;" dixit, "contra defraudatores, contra adulteros, et contra omnes amores infernales, imo tunc me Luciferum vocavi diabolum, ac pejeravi contra me illum, ac propterea laudibus evectus sum usque ad coelum; inde est, quod vocatus sim filius aurorae; et quod ipse miratus sum, cum super pulpito eram, non cogitavi aliter, quam quod recte et rite loquerer; sed causam mihi detexi, quia in externis fui, et haec tunc erant separata ab internis meis; et tametsi hoc mihi detexi, usque non potui immutare me, quia prae fastu meo non spectavi ad Deum:" [5] dein quaesivi, "quomodo potuisti ita loqui, cum es ipse defraudator, ipse adulter, et ipse diabolus;" respondit, "sum alius cum in externis seu in corpore sum, et alius cum in internis seu in spiritu; in corpore sum angelus, sed in spiritu diabolus, nam in corpore sum in intellectu, in spiritu autem sum in voluntate, ac intellectus me fert sursum, at voluntas me fert deorsum; et cum in intellectu sum, cingulum album circumvelat caput meum; at dum intellectus se prorsus emancipat voluntati, et fit ejus, quod est sors nostra ultima, tunc nigrescit cingulum, ac perit; quo facto non possumus amplius in lucem hanc ascendere:" postea de duplici suo statu, externo et interno, loquutus est plus rationaliter quam aliquis alter; sed subito, cum vidit Angelos apud me, inflammatus est facie et voce, et factus est niger, etiam quoad cingulum circum caput, et per aperturam, per quam surrexit, delapsus est in infernum. Adstantes ex illis visis fecerunt hoc conclusum, quod homo talis sit, qualis est ejus amor, et non qualis est ejus intellectus; quoniam amor intellectum facile aufert in suas partes et emancipat. [6] Tunc quaesivi Angelos, unde talis rationalitas est diabolis; et dicebant, "est ex gloria amoris sui, nam amor sui circumcingitur gloria, et gloria elevat intellectum usque in lucem coeli; nam intellectus apud unumquemvis hominem elevabilis est secundum cognitiones, sed non voluntas nisi per vitam secundum Ecclesiae et rationis vera; inde est, quod ipsi Athei, qui in gloria famae sunt ex amore sui, et inde fastu propriae intelligentiae, gaudeant rationalitate sublimiore, quam multi alii, sed tunc cum in cogitatione intellectus sunt, non autem cum in affectione voluntatis, et affectio voluntatis possidet internum hominis, at cogitatio intellectus externum ejus." Porro dixit Angelus causam, cur homo conflatus est ex tribus supradictis amoribus, videlicet ex amore usus, ex amore mundi, et ex amore sui, quae est, ut homo cogitet ex Deo, tametsi sicut ex se; dixit quod suprema in homine versa sint sursum ad Deum, media extrorsum ad mundum, ac infima deorsum ad se; et quia haec versa sunt deorsum, cogitat homo sicut a se, cum tamen a Deo. @1. Prima editio: supra spiritualis$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church