Conjugial Love (Acton) n. 270

Previous Number Next Number See English 

270. Tertium Memorabile. Quodam mane post somnum profundavit se cogitatio mea in aliqua arcana Amoris conjugialis, et demum in hoc, "In quanam regione Mentis humanae residet Amor vere conjugialis, et inde in quanam Frigus conjugiale:" scivi quod Regiones mentis humanae sint tres, una supra alteram, et quod in infima regione habitet naturalis amor, in superiore spiritualis amor, et in suprema coelestis amor, et quod in unaquavis regione sit Conjugium boni et veri; et quia bonum est amoris, et verum est sapientiae, quod in unaquavis regione sit conjugium amoris et sapientiae; et quod hoc conjugium sit idem cum conjugio voluntatis et intellectus, quoniam Voluntas est receptaculum amoris, ac Intellectus receptaculum sapientiae. [2] Cum in profundo hujus cogitationis eram, ecce vidi duos Cygnos volantes versus septentrionem, et mox duas Aves paradisiacas volantes versus meridiem, et quoque duos Turtures volantes in Oriente; et cum sequutus aspectu volatus, vidi quod bini Cygni flecterent suam viam a Septentrione ad Orientem, similiter binae Aves Paradisiacae a Meridie, et quod congregarent se cum binis Turturibus in Oriente; et simul volarent ad quoddam eminens Palatium ibi, circum quod erant oleae, palmae et fagi; in Palatio erant tres series fenestrarum, una supra alteram; et cum adverti, vidi Cygnos involare in palatium per fenestras apertas in infima serie, Aves paradisiacas per fenestras apertas in media serie, et Turtures per fenestras apertas in suprema serie. [3] Hoc viso, adstitit Angelus, et dixit, "intelligis visa illa;" et respondi, aliquid parum; dixit, quod Palatium illud repraesentet habitationes Amoris conjugialis, quales sunt in Mentibus humanis; quod suprema pars ejus, in quam se receperunt Turtures, repraesentet supremam regionem mentis, ubi habitat amor conjugialis in amore boni cum sua sapientia; media pars, in quam se receperunt Aves paradisiacae, mediam regionem, ubi habitat amor conjugialis in amore veri cum sua intelligentia; ac infima pars, in quam se receperunt Cygni, infimam regionem mentis, ubi habitat amor conjugialis in amore justi et recti cum sua scientia; [4] "tria Paria alitum etiam significant illa, Par turturum amorem conjugialem supremae regionis, Par avium paradisiacarum amorem conjugialem mediae regionis, et Par cygnorum amorem conjugialem infimae regionis; similia significant tria genera arborum circum circa Palatium, oleae, palmae, et fagi: nos in Coelo supremam regionem mentis vocamus Coelestem, mediam Spiritualem, ac infimam Naturalem; ac percipimus illas sicut habitationes in domo, unam supra alteram, et ascensus ab una in alteram per gradus sicut per scalas; et in unaquavis parte sicut duo conclavia, unum pro amore, alterum pro sapientia, et anterius sicut Cubiculum, ubi Amor cum sua sapientia, aut bonum cum suo vero, aut quod idem, ubi voluntas cum suo intellectu, in toro se consociant; in illo Palatio exstant sicut effigiata omnia arcana amoris conjugialis." [5] His auditis, accensus desiderio videndi illud, quaesivi num alicui detur intrare et videre illud, quia est Palatium repraesentativum; respondit, quod non aliis quam qui in Coelo tertio sunt, quia illis omne repraesentativum amoris et sapientiae fit reale; "ab illis audivi quae tibi retuli, et quoque hoc, quod Amor vere conjugialis habitet in suprema regione in medio amoris mutui, in thalamo seu conclavi voluntatis, et quoque in medio perceptionum sapientiae in thalamo seu conclavi intellectus, et quod consocientur toro in Cubiculo quod antrorsum est, et in Oriente;" et quaesivi, cur duo Thalami; dixit, quod Maritus sit in Thalamo intellectus, et quod Uxor sit in Thalamo voluntatis; [6] et quaesivi, "cum Amor conjugialis ibi habitat, ubi tunc frigus conjugiale;" respondit, quod etiam in suprema regione, sed solum in Thalamo intellectus, clauso Thalamo voluntatis ibi; "Intellectus enim cum suis veris, potest, quoties lubet, ascendere per scalam cochlearem in supremam regionem in suum thalamum, sed si voluntas cum sui amoris bono non simul in consocium thalamum ascendit, clauditur hic, et fit frigus in altero, et hoc est Frigus conjugiale. Intellectus, dum tale frigus ad uxorem est, e suprema regione spectat deorsum ad infimam, et quoque, si non timor illum retrahit, descendit, ut ibi ex igne illicito calescat." His dictis, voluit adhuc plura de Amore conjugiali ex effigiebus ejus in illo Palatio recensere; sed dixit, "satis hac vice; inquire primum num haec sint supra communem intellectum; si sunt, quid plura; at si non sunt, detegentur plura."


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church