Conjugial Love (Acton) n. 271

Previous Number Next Number See English 

271. DE CAUSIS APPARENTIS AMORIS, AMICITIAE, ET FAVORIS IN CONJUGIIS Quoniam de Causis frigorum et separationum actum est, ex ordine sequitur, ut de Causis apparentis amoris, amicitiae et favoris in Conjugiis, etiam agatur: notum enim est, quod tametsi frigora separant conjugum animos hodie, usque cohabitent, et procreent; quod non fieret, nisi etiam darentur amores apparentes, ac alternis similes aut aemuli caloris genuini amoris: quod apparentiae illae sint necessitates et utilitates, et quod absque illis domus non consisterent, et inde nec Societates, in sequentibus videbitur. Praeter haec, aliqui conscientiosi possunt laborare idea, quod dissidentiae mentium inter se et conjugem, et inde abalienationes internae, sint in illorum culpa, ac imputentur, et quod propter id doleant corde; sed quia dissidentiae internae non in illorum manu sunt ad opitulandum, satis est illis per apparentes amores et favores, sedare ex conscientia oboritura incommoda; inde etiam potest redire amicitia, in qua ab ejus parte latet amor conjugialis, tametsi non ab alterius. Sed haec Transactio propter numerum varietatum hujus materiae, distinguetur in articulos, ut priores; hujus Articuli sunt hi. I. Quod in Mundo naturali paene omnes conjungi possint quoad affectiones externas, non autem quoad internas si hae dissident et apparent. II. Quod in Mundo spirituali omnes conjungantur secundum affectiones internas, non autem secundum externas, nisi hae unum agant cum internis. III. Quod sint externae affectiones, secundum quas Matrimonia communiter contrahuntur in Mundo.{1} IV. Sed quod, si non internae affectiones insunt, quae conjungunt mentes, Matrimonia in domo solvantur. V. Quod tamen Matrimonia in Mundo ad finem vitae utriusque permansura sint. VI. Quod in Matrimoniis, in quibus internae affectiones non conjungunt, dentur externae, quae simulant internas, et consociant. VII. Quod inde apparens amor, aut apparens amicitia, et favor inter conjuges. VIII. Quod Apparentiae hae sint simulationes conjugiales, quae laudabiles, quia utiles et necessariae. IX. Quod hae simulationes conjugiales apud Spiritualem hominem conjunctum Naturali sapiant ex justitia et judicio. X. Quod hae simulationes{2} conjugiales apud naturales homines sapiant ex prudentia, propter varias causas. XI. Quod sint propter emendationes, et propter accommodationes. XII. Quod sint propter ordinem servandum in rebus domesticis; et propter mutuum auxilium. XIII. Quod sint propter curam infantum et erga liberos unicordem. XIV. Quod sint propter pacem in domo. XV. Quod sint propter famam extra domum. XVI. Quod sint propter varios favores exspectatos a conjuge, aut ab ejus cognatis; et sic propter timores jacturae illorum. XVII. Quod sint propter excusationes naevorum, et inde evitationes infamiae. XVIII. Quod sint propter reconciliationes. XIX. Quod si apud uxorem non cessat favor, dum facultas apud virum, fieri possit amicitia aemulans conjugialem, dum senescunt. XX. Quod variae species apparentis amoris et amicitiae dentur inter conjuges, quorum unus est subjugatus, et inde subjectus alteri. XXI. Quod dentur Conjugia infernalia in Mundo inter conjuges, qui interius sunt infensissimi hostes, et exterius sicut conjunctissimi amici. Sequitur nunc horum Explicatio. @1. Prima editio: Mundo?$ @2. Prima editio: simulationos (ut videtur)$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church