Conjugial Love (Acton) n. 272

Previous Number Next Number See English 

272. I: Quod in Mundo naturali paene omnes conjungi possint quoad affectiones externas, sed non quoad affectiones internas si hae dissident et apparent; causa est, quia homo in Mundo praeditus est corpore materiali, et hoc refertum est cupiditatibus, et hae sunt ibi sicut feces, quae se ad fundum, cum clarificatur mustum vini, praecipitant; ex talibus consistunt materiae, ex quibus corpora hominum in Mundo conflata sunt; inde est, quod internae affectiones, quae sunt mentis, non appareant, et apud multos ex illis vix granum transpareat; corpus enim illas vel absorbet, et suis fecibus involvit, vel ex simulatione edocta ab infantia alte a conspectu aliorum abscondit; et per id se mittit in statum cujusvis affectionis, quam in altero animadvertit, et ejus affectionem ad se allicit, et sic se conjungunt; quod se conjungant, est quia unicuivis affectioni est suum jucundum, et jucunda animos colligant. Aliter vero fieret, si affectiones internae sicut externae, coram visu in facie et gestu, et coram auditu in sono loquelae apparerent, aut illarum jucunda sentirentur nare seu odorarentur, sicut fit in Mundo spirituali; tunc si dissiderent usque ad discordias, separarent animos ab invicem, et secundum perceptionem antipathiae in longinquum se removerent. Ex his patet, quod in Mundo naturali paene omnes conjungi possint quoad affectiones externas, sed non quoad affectiones internas, si hae dissident et apparent.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church