283. XII: Quod sint propter{1} ordinem servandum in rebus domesticis; et propter mutuum auxilium. Unaquaevis domus, ubi etiam liberi, horum instructores, et domestici alii, est una societas aemulans magnam; haec etiam ex illis, sicut commune ex partibus, coexistit; et quoque sicut salus societatis magnae dependet ex ordine, ita salus societatis hujus parvae ex ordine; quare quemadmodum interest personis magistratus dispicere et prospicere, ut sit et servetur ordo in Societate composita, ita conjugibus in singulari sua: sed hic ordo non dabilis est, si maritus et uxor animis dissident, per id enim mutua consilia et auxilia in diversum trahuntur, ac dividuntur sicut animi, et sic discinditur forma parvae societatis; quare ad servandum ordinem, et per illum ad prospiciendum sibi et simul domui, aut domui et simul sibi, ne in pessum eant, et in perniciem ruant, necessitas postulat, ut dominus et domina concordent, ac unum faciant; quod si non potest fieri propter discrimen mentium, usque ut bene sit, oportet et quoque decet, ut id fiat per repraesentativam amicitiam conjugialem; quod inde concordiae in domibus consarciantur{2} propter necessitates et inde utilitates, notum est. @1. Prima editio: prorter$ @2. Prima editio: confarciantur$