Conjugial Love (Acton) n. 284

Previous Number Next Number See English 

284. XIII: Quod sint propter curam infantum, et erga liberos, unicordem. Quod simulationes conjugiales, quae sunt apparentiae amoris et amicitiae, instar vere conjugialium, propter infantes et liberos inter conjuges sint, perquam notum est; communis horum amor facit, ut conjux spectet conjugem benigne et faventer: amor infantum et liberorum apud matrem et [amor illorum apud] patrem se conjungunt, sicut cor et pulmo in pectore; amor illorum apud matrem est sicut cor ibi, et amor erga illos apud patrem est sicut pulmo ibi; causa comparationis est, quia cor correspondet amori, et pulmo intellectui, et amor ex voluntate est apud matrem, et amor ex intellectu est apud patrem. Apud homines spirituales est conjunctio conjugialis per illum amorem ex justitia et judicio; ex justitia, quia Mater gestaverat illos utero, cum dolore pepererat illos, et postea cura indefessa lactat, nutrit, mundat, amicit et educat illos.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church