Conjugial Love (Acton) n. 29

Previous Number Next Number See English 

29. Quis non ex ratione videre potest, si vult videre, quod homo post mortem non sit Pneuma, de quo non alia idea est, quam sicut de halitu venti, aut de aere et aethere, et quod illud aut in illo sit anima hominis, quae desiderat et exspectat conjunctionem cum suo corpore, ut possit frui sensibus, et horum oblectamentis, sicut prius in Mundo: quis non potest videre, quod si ita foret dum homine post mortem, status ejus vilior foret, quam status piscium, avium et animalium terrae, quorum animae non vivunt, et inde non in tali anxietate ex desiderio et exspectatione sunt. Si homo post mortem foret tale Pneuma, et sic halitus venti, tunc vel volitaret in universo, vel secundum quorundam traditiones reservaretur in quodam pu, aut cum Patribus in limbo, usque ad ultimum Judicium; quis inde non ex ratione concludere potest, quod illi qui vixerunt a prima creatione, e qua censentur sex millia annorum, adhuc in simili statu anxio essent, et progressive in anxiori, quia omnis exspectatio ex desiderio anxietatem facit, et a tempore ad tempus adauget illam; proinde quod illi adhuc vel volitarent in universo, vel inclusi tenerentur in pu, et sic in extrema miseria; similiter Adamus et ejus Uxor; similiter Abraham, Isac et Jacob; et similiter omnes reliqui ab illo tempore. Ex{1} his sequitur, quod nihil lamentabilius foret, quam nasci homo. Sed contrarium provisum est a Domino, qui est Jehovah ab aeterno, et Creator universi, quod status hominis, qui se conjungit cum Ipso per vitam secundum praecepta Ipsius, beatior et felicior sit post mortem, quam ante illam in Mundo, et quod beatior et felicior sit ex eo, quod homo tunc spiritualis sit, ac spiritualis homo sentit et percipit jucundum spirituale, quod supereminens est prae jucundo naturali, quia millies excedit illud. @1. Prima editio: Et$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church