30. Quod Angeli et Spiritus sint homines, constare potest ex illis visis Abrahamo, Guideoni, Danieli, et Prophetis, imprimis Johanni cum scripsit Apocalypsin, et quoque Mulieribus in Sepulchro Domini; imo Ipse Dominus post resurrectionem [visus est] Discipulis. Quod visi sint, fuit causa, quia tunc aperti sunt oculi spiritus illorum; et cum hi aperiuntur, apparent Angeli in sua forma, quae est humana; at cum illi oculi clausi sunt, hoc est, obvelati visu oculorum, qui omnia sua trahunt ex materiali Mundo, tunc non apparent.