335. II. Quod sic nisi cum una uxore non dari queant beatitudines coelestes, faustitates spirituales, et jucunditates naturales, quae ab initio provisae sunt illis, qui in Amore vere conjugiali sunt. Dicuntur beatitudines coelestes, faustitates spirituales, et jucunditates naturales, quia Mens humana distincta est in tres Regiones, quarum suprema vocatur coelestis, secunda spiritualis, et tertia naturalis; ac tres illae regiones apud illos, qui in amore vere conjugiali sunt, apertae stant, ac influxus sequitur ordine secundum aperturas: et quia amaenitates illius amoris in suprema regione eminentissimae sunt, percipiuntur illae ut beatitudines, et quia in media regione minus eminentes sunt, percipiuntur illae ut faustitates, et demum in infima regione, ut jucunditates; quod illae sint, percipiantur, et sentiantur, constat ex Memorabilibus, in quibus describuntur. [2] Quod omnes illae felicitates ab initio provisae sint illis, qui in amore vere conjugiali sunt, est quia Infinitas omnium beatitudinum in Domino est, et Ipse est Divinus{1} Amor, et amoris essentia est, ut velit omnia sua bona communicare alteri, quem amat; quare una cum homine creavit illum amorem, ac illi inscripsit facultatem recipiendi et percipiendi illa: quis tam hebes et vecors ingenio est, ut non possit videre, quod aliquis amor sit, in quem a Domino illata sunt omnia beata, fausta, et jucunda, quae usquam inferri possent.{2} @1. Prima editio: divinus$ @2. Prima editio: possunt.$