Conjugial Love (Acton) n. 336

Previous Number Next Number See English 

336. III. Quod illa omnia non dari queant, nisi a Solo Domino; et quod non dentur aliis, quam qui Ipsum solum adeunt, et vivunt secundum praecepta Ipsius. Hoc prius multis in locis demonstratum est; quibus adjungendum est, quod omnia illa beata, fausta et jucunda, non dari queant quam a Domino, et quod propterea non alius adeundus sit; quis alius, cum per Ipsum facta sunt omnia quae facta, Joh. I:3. cum Ipse est Deus Coeli et Terrae, Matth. XXVIII:18. cum nusquam aliqua species Dei Patris visa sit, nec vox Ipsius audita, nisi per Ipsum, Joh. I:18. Cap. V:37. Cap. XIV:6 ad 11. Ex{1} his et perplurimis aliis in Verbo, constat, quod conjugium amoris et sapientiae, seu boni et veri, ex quo conjugia suam originem unice ducunt, ab Ipso Solo procedat. Quod Amor ille cum suis felicitatibus, non detur aliis, quam qui Ipsum adeunt, inde sequitur; et quod illis, qui vivunt secundum praecepta Ipsius, est quia cum illis per amorem conjunctus est, Joh. XIV:21 ad 24. @1. Prima editio: ex$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church