Conjugial Love (Acton) n. 337

Previous Number Next Number See English 

337. IV. Consequenter, quod non dari queat Amor vere conjugialis, nisi quam apud illos qui ab Ecclesia Christiana sunt. Quod non detur Amor conjugialis, qualis in suo Capite, n. 57 ad 73, et in sequentibus illud, descriptus est, ita qualis est in sua essentia, nisi quam apud illos, qui ab Ecclesia Christiana sunt, est causa, quia ille Amor est a Solo Domino, et Dominus non alibi ita notus est, ut possit adiri ut Deus; tum quia amor ille est secundum statum Ecclesiae apud unumquemvis, n. 130, et genuinus status Ecclesiae non aliunde est quam a Domino, ita non apud alios, quam qui ab Ipso recipiunt illum: quod haec duo sint illius amoris primordia, introductiones et constabilitiones, tali copia rationum evidentium et concludentium, hactenus firmatum est, ut prorsus supervacaneum sit aliquid superadjicere. Quod tamen usque Amor vere conjugialis in Orbe Christiano rarus sit, n. 58, 59. est quia pauci ibi adeunt Dominum, ac inter illos aliqui sunt, qui quidem credunt Ecclesiam, sed non vivunt illam; praeter plura, quae detecta sunt in Apocalypsi{1} Revelata, ubi plene describitur{2} status hodiernus Ecclesiae Christianae: sed nihilominus valet veritas, quod non dari queat amor vere conjugialis, nisi apud illos, qui ab Ecclesia Christiana sunt; quare etiam Polygamia inde prorsus damnata est; quod hoc etiam sit ex Divina Domini Providentia manifeste patet illis, qui de Providentia juste cogitant. @1. Prima editio: Apoclaypsi$ @2. Prima editio: discribitur$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church