Conjugial Love (Acton) n. 429

Previous Number Next Number See English 

429. V. Quod inde Amor scortatorius sit oppositus amori conjugiali, sicut infernum est oppositum coelo. Omnes qui in Inferno sunt, in connubio mali et falsi sunt, et omnes qui in Coelo sunt, in conjugio boni et veri sunt; et quia connubium mali et falsi, est quoque adulterium, ut nunc supra, n. 427. 428, ostensum est, est infernum etiam illud; inde est, quod omnes ibi in libidine, lascivia,{1} et impudicitia amoris scortatorii sunt, ac casta et pudica amoris conjugialis fugiant et exhorreant, videatur supra n. 425.{2} Ex his videri potest, quod bini illi amores, scortatorius et conjugialis, sibi oppositi sint, sicut infernum est coelo, ac coelum inferno. @1. Prima editio: lascivia;$ @2. Prima editio: 428.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church