Conjugial Love (Acton) n. 430

Previous Number Next Number See English 

430. VI. Quod immundum inferni sit ex Amore scortatorio, et quod mundum Coeli sit ex Amore conjugiali. Totum infernum scatet immunditiis, et harum universalis origo est impudicus et obscoenus Amor scortatorius; in tales vertuntur jucunda ejus: quis potest credere, quod omne jucundum amoris, in Mundo Spirituali sistatur sub variis speciebus videndum, sub variis odoribus sentiendum, et sub variis formis bestiarum et avium conspiciendum: Species, sub quibus in inferno jucunda lasciviosa amoris scortatorii sistuntur videnda, sunt stercora et coena; Odores, per quos illa sistuntur sentienda, ibi sunt putores et nidores: et Formae bestiarum et avium, sub quibus illa ibi sistuntur conspicienda, sunt sues, serpentes, aves ochim et tziim vocatae. Vice versa autem jucunda casta amoris conjugialis in Coelo; Species, sub quibus illa ibi sistuntur videnda, sunt horti et campi floriferi; Odores, per quos illa ibi sistuntur sentienda, sunt redolentiae ex fructibus et fragrantiae ex floribus; et formae animalium, sub quibus illa ibi sistuntur conspicienda, sunt agni, haedi, turtures et aves paradisiacae. Quod jucunda amorum in talia et similia vertantur, est quia cuncta, quae in Mundo Spirituali existunt, sunt correspondentiae; in has vertuntur interna mentium illorum, dum transeunt et fiunt externa coram sensibus. At sciendum est, quod sint innumerabiles varietates immunditiarum, in quas lasciviae scortationum, dum in suas correspondentias abeunt, vertuntur; et varietates sunt secundum genera et species illarum, quae videantur in sequentibus, ubi agitur de Adulteriis et illorum gradibus; ast a jucundis amoris illorum, qui resipuerunt, non tales immunditiae exeunt, quia in Mundo ab illis lavati sunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church