Conjugial Love (Acton) n. 431

Previous Number Next Number See English 

431. VII. Quod similiter immundum in Ecclesia, et mundum ibi: Causa est, quia Ecclesia est Regnum Domini in terris correspondens Regno Ipsius in Coelis; et quoque Dominus conjungit illa, ut faciant unum; distinguit etiam illos qui ibi sunt, sicut distinguit Coelum et Infernum, et distinguit secundum amores; illi, qui in impudicis et obscoenis jucundis amoris scortatorii sunt, adsciscunt ad se similes ex Inferno; at illi, qui in pudicis et castis jucundis amoris conjugialis sunt, a Domino associantur angelis similibus e Coelo: hi Angeli illorum, dum apud hominem adstant adulteris ex confirmato et proposito, sentiunt graveolentia illa, de quibus supra n. 430, et paulum recedunt. [2] Propter correspondentiam spurcorum amorum cum stercoribus et coenis, mandatum est filiis Israelis, "Ut clavum apud se ferrent, quo tegerent excrementum suum, ne Jehovah Deus ambulans in medio Castrorum illorum videret nuditatem rei, et reverteretur," Deutr. XXIII.14,15;{1} hoc mandatum est, quia castra filiorum Israelis repraesentabant Ecclesiam, ac immunda illa correspondebant lascivis scortationum; et per Jehovam Deum ambulantem in medio castrorum illorum significabatur praesentia Ipsius cum angelis; quod tegerent, erat causa, quia tecta et occlusa sunt omnia illa loca in inferno, ubi catervae talium degunt, quare etiam dicitur, ne nuditatem rei videat; quod omnia loca in Inferno occlusa sint, datum est videre, et quoque quod cum aperirentur, quod factum est cum novus daemon intrabat, tale graveolentum inde exhalatum sit, ut gravedine infestaret ventrem meum; et quod mirabile est, putores illi sunt illis ita jucundi sicut stercora sunt porcis. Ex his patet, quomodo intelligendum est, quod immundum in Ecclesia sit ex Amore scortatorio, et quod mundum ibi sit ex amore conjugiali. @1. Prima editio: XXIII.14,15.$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church