Conjugial Love (Acton) n. 433

Previous Number Next Number See English 

433. Quod Amor conjugialis faciat hominem plus virum, etiam illustrant illa, quae in praecedente Parte de Amore conjugiali et ejus delitiis allata sunt, quae sunt, 1. Quod facultas et virtus, quae vocatur virilis, comitetur sapientiam sicut haec animatur ex spiritualibus Ecclesiae, et quod inde insit Amori conjugiali; et quod sapientia hujus amoris venam a fonte ejus in anima aperiat, et sic vitam intellectualem, quae est ipsa vita masculina, evigoret et quoque beet perennitate. 2. Quod inde sit, quod Angeli coeli in hac sint in aeternum, secundum effata oris illorum, in Memorabili, n. 355. 356: quod etiam in perdurante efficacia fuerint Antiquissimi in Saeculis{1} aureo et argenteo, quia dilexerunt amatoria uxorum suarum, et perhorruerunt amatoria scortorum, audivi ex ore illorum, videantur Memorabilia, n. 75. 76. [2] Quod spiritualis illa sufficientia etiam in naturali, nec defutura sit hodie illis, qui Dominum adeunt, et adulteria ut infernalia abominantur, e Coelo mihi dictum est. Contrarium autem contingit Adulteris ex proposito, et Adulteris ex confirmato, de quibus mox supra n. 432 fin.; quod apud hos facultas et virtus, quae vocatur virilis, devigoretur usque ad nullam, et post illam inceptet frigus etiam ad sexum, et quod post hoc sequatur fastidiosum quid quod spectat ad nauseam, notum est tametsi parum evulgatum: quod tales sint illi Adulteri in inferno, a sirenibus, quae sunt obsoletae veneris libidines, et quoque a lupariis ibi, e longinquo audivi. Ex his cluit, quod Amor scortatorius faciat hominem plus et plus non hominem et non virum; et quod Amor conjugialis faciat hominem plus et plus hominem et virum. @1. Prima editio: Saeculis,$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church