Conjugial Love (Acton) n. 434

Previous Number Next Number See English 

434. IX: Quod sit Sphaera amoris scortatorii, et sphaera amoris conjugialis. Quid intelligitur per sphaeras, et quod multiplices sint, et quod illae quae sunt Amoris et Sapientiae, procedant a Domino, et per Coelos Angelicos descendant in Mundum, et hunc pervadant usque ad ultima ejus, supra n. 222 ad 225,{1} et n. 386 ad 397, ostensum est. Quod non detur in Universo aliquid, cui non est suum oppositum, videatur supra n. 425; ex hoc sequitur, quod quia datur Sphaera amoris conjugialis, etiam detur Sphaera{2} ei opposita, quae vocatur Sphaera amoris scortatorii: sunt enim illae Sphaerae sibi oppositae, sicut est amor adulterii oppositus amori conjugii; de qua oppositione in praecedentibus hujus Capitis actum est. @1. Prima editio: 226,$ @2. Prima editio: Spaera$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church