Conjugial Love (Acton) n. 464

Previous Number Next Number See English 

464. II. Quod Concubinatus conjunctim cum uxore, sit illicitus Christianis, ac detestabilis. Quod sit illicitus, est, quia contra foedus conjugiale est, et quod detestabilis, est quia contra religionem, et quod contra hanc et simul illud est, est contra Dominum; quare ut primum aliquis absque sontica reali causa adjungit uxori concubinam, occluditur ei Coelum, et ab Angelis non plus inter Christianos numeratur: ex illo tempore etiam illa, quae Ecclesiae et Religionis sunt, aspernatur, ac postea faciem non supra naturam tollit, sed ad illam, sicut ad Numen, quod libidini suae favet, se vertit, ex cujus influxu dein ejus spiritus animat: causa interior hujus apostaseos aperietur in sequentibus. Quod hic Concubinatus detestabilis sit, ipse ille vir non videt, quia post occlusum Coelum factus est insania spiritualis; at uxor casta id perspicit, quia est amor conjugialis, et hic amor nauseat id, quare etiam plures ex illis ad actualem conjunctionem cum suis viris postea renuunt, sicut ad id quod contaminaret castitatem illarum ex contagio libidinis adhaerentis viris ex meretricibus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church