Conjugial Love (Acton) n. 465

Previous Number Next Number See English 

465. III. Quod sit polygamia, quae ex orbe Christiano damnata est et damnanda. Quod Concubinatus simultaneus seu conjunctus cum uxore, sit polygamia tametsi non agnita, quia non per aliquam legem statuta, et sic nominata, omnis, etiam non perspicax, videt; est enim foemina sicut uxor usuraria et concuba spondae conjugialis: quod polygamia e Christiano Orbe sit damnata et damnanda, in Capite de Polygamia evictum est; imprimis ex his ibi; Quod non liceat Christiano nisi unam uxorem ducere, n. 338: et quod Christianus, si plures ducit, non modo adulterium naturale, sed etiam adulterium spirituale, committat, n. 339: quod permissa fuerit genti Israeliticae, quia apud illam Ecclesia Christiana non fuit, n. 340: ex his patet, quod concubinam adjungere uxori, et cum utraque sociare lectum, sit foeda polygamia.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church