Conjugial Love (Acton) n. 470

Previous Number Next Number See English 

470. VII. Quod causae justae hujus concubinatus sint causae justae separationis a toro. Sunt causae legitimae separationis, et sunt causae justae; causae legitimae fiunt per edictiones a judicibus, et justae per edictiones a solo viro judicatas: causae tam legitimae quam justae separationis a toro, et quoque a domo, in compendio recensitae sunt supra n. 252, 253;{1} ex quibus Vitia corporis, sunt morbi, per quos totum corpus inficitur in tantum, ut lethale ex contagio inducatur; tales sunt Febrae malignae et pestilentiales, Leprae, Lues venereae, Cancri: tum Morbi, ex quibus totum corpus ingravatum fit in tantum, ut nulla consociabilitas sit, et ex quibus exhalantur effluvia detrimentosa et vapores noxii, sive e superficie corporis, sive ex interioribus ejus, in specie ex Ventriculo et Pulmone: ex superficie corporis, sunt malignae Variolae, Verrucae, Pustulae, Phtisis scorbutica, Scabies virulenta, imprimis si ab his facies defoedata est: ex Ventriculo, Ructus constanter tetri, graveolenti et olidi: ex Pulmone, Halitus foedi et putres subhalati ex apostematibus, ulceribus aut abscessibus, aut ex vitiato sanguine vel sero. Praeter hos etiam sunt alii Morbi varii nominis, ut Lipothymia, quae est totalis languiditas corporis, et defectus virium; Paralysis, quae est resolutio et relaxatio membranarum et ligamentorum motui inservientium: Epilepsia; permanens infirmitas ex apoplexia; quidam Morbi chronici; Passio iliaca, Hernia, praeter alios morbos, quos Pathologia docet. Vitia mentis, quae sunt causae justae separationis a toro et a domo, ut Mania, Phrenitis, Vesania, actualis Stultitia et Fatuitas, Jactura memoriae, ac similia alia. Quod hae causae sint causae justae Concubinatus, quia sunt causae justae separationis, ratio absque judice videt. @1. Prima editio: n. 352. 252; (numeris ordine reversis)$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church