471. VIII. Quod Causae sonticae hujus concubinatus, sint reales et non reales. Quoniam praeter causas justas, quae sunt justae separationis, et inde fiunt justae concubinatus, etiam dantur causae sonticae, quae dependent a judicio et justitia apud virum, ideo hae quoque memorandae sunt; sed quia judicia justitiae possunt perverti, ac in apparentias justi per confirmationes converti, ideo hae causae in sonticas reales et non reales distinguuntur, et seorsim describuntur.