Conjugial Love (Acton) n. 479

Previous Number Next Number See English 

479. I. Quod Tria genera adulteriorum sint, simplex, duplicatum, et triplicatum. Creator universi omnia et singula quae creavit, distinxit in genera, et unumquodvis genus in species, et unamquamvis speciem discriminavit, et quamvis discriminationem similiter, et sic porro; propter finem, ut existat imago Infiniti in perpetua qualitatum varietate: ita Creator universi distinxit bona et illorum vera, ac similiter mala et horum falsa postquam exorta sunt. Quod in genera, species ac differentias, distinxerit omnia et singula in Mundo Spirituali, et quod omnia bona et vera contulerit in Coelum, ac omnia mala et falsa in Infernum, ac quod disposuerit haec e diametro contra illa, ex detectis in Opere de Coelo et inferno, Londini Anno 1758, edito, constare potest: quod in Mundo naturali ita quoque distinxerit et distinguat bona et vera, ac mala et falsa apud homines, ita homines, potest nosci ex sorte illorum post mortem, quod bonis sit coelum, ac malis infernum. Nunc quia omnia quae boni sunt, et omnia quae mali, distincta sunt in genera, species, et porro, ideo in illa distincta sunt Conjugia, et similiter horum opposita, quae sunt Adulteria.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church