480. II. Quod Adulterium simplex sit viri coelebis cum uxore alterius, aut foeminae innuptae cum marito alterius. Per Adulterium hic et in sequentibus intelligitur scortatio opposita conjugio; oppositum est, quia violat foedus vitae pactum inter conjuges, discerpit amorem illorum, foedat illum, et occludit unionem tempore desponsationis initiatum, ac in principio conjugii firmatum; nam Amor conjugialis viri cum una uxore, post pactum et foedus unit animas; hanc unionem adulterium non solvit, quia non solvi potest, sed occludit, sicut qui obturat fontem in scaturigine ejus et inde venam, ac implet cisternam aquis faeculentis et putidis; similiter per adulterium oblimatur et operitur amor conjugialis, cujus origo est unio animarum; qua oblimata ab infra exsurgit amor adulterii, qui sicut increscit, fit ille carneus, et hic insurgit contra amorem conjugialem, et destruit illum: inde est oppositio adulterii et conjugii.