White Horse (Willmott) n. 17

Previous Number See English 

17. Plura de Verbo. Quod Verbum in Lingua Hebraea varia significet, nempe Sermonem, Cogitationem mentis, omnem rem quae realiter existit, tum aliquid, n: 9987. Quod Verbum significet divinum Verum et Dominum, n: 2533, 4692, 5075, 9987. Quod Verba significent vera, n: 4692, 5075. Quod significent doctrinalia, n: 1288. Quod Decem verba significent omnia Divina Vera, n: 10688. Quod binae expressiones unius rei in Verbo imprimis Prophetico sint, et quod una se referat ad bonum, et altera ad verum, quae sic conjungunter, n: 683, 707, 5516, 8339. Quaenam expressio ad bonum se refert et quaenam ad verum, quod non sciri queat nisi ex Sensu interno Verbi, quoniam voces propriae sunt quibus exprimuntur illa qua boni sunt, et propriae quibus illa quae veri, n: 793, 801. Et hoc usque, ut noscatur solum ex praedicatione vocum, num de bono et num de vero agitur, n: 2722. Quod etiam quandoque una expressio involvat commune, et altera determinatum quid a communi, n: 2212. Quod sit species reciprocationis in Verbo, de qua n: 2240. Quod pleraque in Verbo etiam sensum oppositum habeant, n: 4816. Quod Sensus internus praedicabiliter sequatur suum subjectum. Quod, qui delectati sunt Verbo, in altera vita accipiant calorem caeli, cui inest amor caelestis, secundum quale et quantum delectationis ex amore, n: 1773. FINIS.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church