White Horse (Willmott) n. 9

Previous Number Next Number See English 

9. Quod in Verbo sensus spiritualis sit, qui vocatur Sensus internus. Quod nemo scire possit quid Sensus spiritualis seu internus Verbi, nisi sciat quid Correspondentia, n: 2895, 4322. Quod omnia et singula, usque ad singularissima, quae in naturali mundo sunt, correspondeant Spiritualibus, et inde significent illa, n: 2890 ad 2893, 2987 ad 3003, 3213 ad 3227. Quod spiritualia, quibus correspondent naturalia sub alia facie appareant in naturali, ut non internoscantur, n: 1887, 2396, 8920. Quod vix aliquis sciat, ubinam Divinum in Verbo, cum tamen in Sensu ejus interno et spirituali, qui nescitur hodie, quod sit, n: 2980, 4989. Quod mysticum Verbi non aliud sit, quam quod Sensus ejus internus seu spiritualis continet, in quo agitur de Domino, de Glorificatione Humani Ipsius, de Regno Ipsius, et de Ecclesia, et non de naturalibus quae in mundo, n: 4923. Quod Prophetica plurimis in locis non intelligantur, et sic nullius usus sint, absque Sensu interno, ab exemplis, n: 2608, 8020, 8398. Sicut quid significatur per Equum album in Apocalypsi, n: 2760 seq: Quid per Claves Regni caelorum Petro datas, Praef: ad Cap: xxii Genes: et n: 9410. Quid per Carnem, Sanguinem, Panem, Vinum, in Sancta Caena, n: 8682. Quid per Prophetica Jacobi de filiis suis, Genes: Cap: xlix, n: 6306, 6333 ad 6465. Quid per plura Prophetica de Jehudah et Israele, quae non cum illa gente quadrant, nec coincidunt secundum sensum literae, n: 6333, 6361, 6415, 6438, 6444. Praeter perplura alia, n: 2608. Porro, quid Correspondentia, videatur in Opere de Coelo et Inferno, n: 87 ad 102, n: 103 ad 115; et n: 303 ad 310. De Sensu interno seu spirituali Verbi in summa, n: 1767 ad 1777, 1869 ad 1879. Quod in omnibus et singulis Verbi sit Sensus internus, n: 1143, 1984, 2135, 2333, 2395, 2495, 2619. Quod illa non appareant in sensu literae, sed quod usque sint intus in eo, n: 4442.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church