Conjugial Love (Rogers) n. 151

Previous Number Next Number See English 

151. IX: Quod Castitas non praedicari possit de Eunuchis natis; nec de Eunuchis factis. Per Eunuchos natos intelliguntur imprimis illi, apud quos a nativitate ultimum amoris deficit, et quia tunc primum et medium carent fundo, super quo subsistant, nec existunt; et si existunt, non illorum curae est discernere inter castum et incastum, est enim utrumque illis indifferens: sed sunt horum plura discrimina. Cum Eunuchis factis paene simile est, ut cum quibusdam Eunuchis natis; at Eunuchi facti, quia sunt et viri et foeminae, ideo non possunt aliter quam amorem conjugialem spectare sicut phantasiam, et delitias ejus sicut logos: si aliquid ex inclinatione illis inest, fit hoc mutum, quod non est castum nec incastum; et quod est neutrum, non est alicujus denominationis ab uno aut ab altero.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church