Conjugial Love (Rogers) n. 152

Previous Number Next Number See English 

152. X: Quod Castitas non praedicari possit de illis, qui non credunt adulteria esse mala Religionis; et adhuc minus de illis, qui non credunt adulteria esse damna Societatis. Quod Castitas non praedicari possit de illis, est quia non sciunt quid Castitas, nec quod sit, castitas enim est Conjugii, ut in Primo Articulo hic ostensum est; et illi, qui non credunt adulteria esse mala religionis, faciunt etiam Conjugia incasta, cum tamen Religio apud conjuges facit castitatem illorum; sic illis nihil castum est, quare coram illis frustra nominatur castitas; hi sunt ex confirmato adulteri: qui autem non credunt adulteria esse damna Societatis, illi adhuc minus quam priores sciunt quid castitas, nec quod sit; sunt enim ex proposito adulteri. Si dicunt, quod Conjugia minus incasta sint quam adulteria, dicunt hoc ore, sed non corde, quia Conjugia apud illos frigent, et illi qui ex hoc frigore loquuntur de Calore casto, non possunt ideam caloris casti habere de Amore conjugiali: quales illi sunt, et quales ideae cogitationis illorum, et inde qualia interiora loquelae illorum, in Parte Secunda de Insaniis adulterorum videbitur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church