Conjugial Love (Rogers) n. 164

Previous Number Next Number See English 

164. Sapientiae autem moralis apud viros sunt omnes{1} Virtutes morales, quae spectant vitam, ac intrant illam; et quoque sunt Virtutes spirituales, quae ex Amore in Deum et ex Amore erga proximum effluunt, et in illos confluunt. Virtutes, quae ad Sapientiam moralem virorum pertinent, sunt etiam varii nominis, et vocantur Temperantia, Sobrietas, Probitas, Benevolentia, Amicitia, Modestia, Sinceritas, Officiositas, Civilitas, tum Sedulitas, Industria, Solertia, Alacritas,{2} Munificentia, Liberalitas, Generositas, Strenuitas, Intrepiditas, Prudentia; praeter plures. Virtutes spirituales apud viros, sunt Amor religionis, Charitas, Veritas, Fides, Conscientia, Innocentia, praeter plures. Hae Virtutes et illae in genere referri possunt ad amorem et zelum pro Religione, pro Bono publico, pro Patria, pro Civibus, pro Parentibus, pro Conjuge, et pro Liberis. In his omnibus dominantur Justitia et Judicium; Justitia est Sapientiae moralis, et Judicium est Sapientiae rationalis. @1. Prima editio: omes$ @2. Prima editio: Alacritas;$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church