Conjugial Love (Rogers) n. 165

Previous Number Next Number See English 

165. Quod Conjunctio uxoris cum Sapientia rationali viri sit ab intra, est quia haec Sapientia est propria Intellectus virorum, et scandit in lucem, in qua foeminae non sunt; quae causa est quod foeminae non loquantur ex illa, sed in consortiis virorum, in quibus similia ventilantur, taceant, et modo auscultent: quod tamen usque sint apud uxores ab intra, patet ex auscultatione, quod intus recognoscant illa, et faveant illis, quae audiunt et audiverant ex maritis. Quod autem conjunctio uxoris cum Sapientia virorum morali sit ab extra, est quia Virtutes illius sapientiae quoad plurimam partem sunt affines similibus apud foeminas, et trahunt ex Voluntate intellectuali viri, cum qua Voluntas uxoris se unit, et facit conjugium; et quia uxor cognoscit illas apud virum, plus quam vir illas apud se, dicitur quod conjunctio uxoris cum illis sit ab extra.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church