17. Cum redierunt, factum est ita; et vocati ex urbe, qui sermone de variis gaudiis Societatis oblectarent illos, venerunt; et hi post salutationes ambulando loquebantur elegantias cum illis; sed Angelus ductor illorum dixit, quod decem hi viri invitati sint in hoc coelum, ut videant Gaudia ejus, et inde novam ideam de Felicitate aeterna recipiant; "commemorate ergo aliqua de gaudiis ejus, quae afficiunt sensus corporis; postea venturi sunt Sapientes, qui memorabunt aliqua, quae illa gaudia reddunt fausta et felicia;" his auditis vocati ex urbe commemorabant haec. "[1.] Sunt hic dies festivitatis indicti a Principe, ut animi relaxentur a defatigatione, quam cupiditas aemulationis aliquibus induxerat; his diebus sunt Harmoniae musicae et Cantus in foris, et extra urbem Ludi et Spectacula; in Foris tunc sunt elevatae Orchestrae circumductae cancellis consertis ex vitibus, e quibus pendent botri, intra quos in tribus elevationibus sedent Musici cum instrumentis chordae, et cum instrumentis soni, vocis altae et vocis humilis, ac vocis strenuae et vocis blandae, et ad latera sunt Cantores et Cantrices, et cum amaenissimis jubilis et cantibus, mixtis et solis, per intervalla quoad species variatis, cives oblectant; haec ibi diebus illis festivitatis a mane ad meridiem, et post hanc ad vesperam, persistunt. [2] 2. Praeterea unoquovis mane e domibus circum Fora audiuntur suavissimi Cantus virginum et puellarum, ex quibus tota urbs personat; est una affectio amoris spiritualis, quae quovis mane cantatur, hoc est, per modificationes vocis canorae seu modulationes sonatur, et affectio illa in cantu percipitur sicut ipsa foret; influit in audientium animas, et excitat illas ad correspondentiam; talis est cantus coelestis; dicunt cantrices, quod sonus cantus illarum se sicut inspiret et animet ex interiori, et jucunde exaltet, secundum receptionem ab audientibus: hoc finito, clauduntur fenestrae domuum Fori, et simul domuum platearum, et quoque januae, et tunc silet tota urbs, nec ullibi auditur clamor, nec apparent vagabundi; omnes tunc accincti obeunt munia suorum officiorum. [3] 3. At tempore meridiei aperiuntur januae, et post meridiem etiam alicubi fenestrae, et spectantur ludi puerorum et puellarum in plateis, moderantibus illos alumnis et magistris illorum, sedentibus in porticibus domuum. [4] 4. Ad latera urbis in ejus extremis, sunt varii ludi puerorum et adolescentum; sunt ludi cursorii, sunt ludi cum pilis; sunt ludi cum pilaminibus repercussis, rachets{1} vocatis; sunt certamina palaestrica inter pueros, quis impigrior et quis pigrior loquendo, agendo et percipiendo; et pro impigrioribus aliqua folia laurus in praemium; praeter plura alia, quae sunt excitatoria habilitatum in pueris latentium. [5] 5. Insuper extra urbem sunt Spectacula comoedorum super theatris, repraesentantium varias vitae moralis honestates et virtutes, inter quos etiam sunt histriones propter relationes;" et quaesivit unus ex decem, "quid propter relationes," et responderunt, "non potest aliqua virtus cum ejus honestis et decoris sisti ad vivum, nisi per relativa ab illorum maximis ad minima, histriones repraesentant minima illorum usque dum fiunt nulla; sed lege sancitum est, ne aliquid oppositi, quod vocatur inhonestum et indecorum, nisi figurate et sicut e longinquo exhibeant: quod ita sancitum sit, est causa, quia non aliquod honestum et bonum alicujus virtutis per successivas progressiones transit ad inhonestum et malum, sed ad minima ejus usque dum perit, et cum perit inchoat oppositum; quare Coelum, ubi omnia honesta et bona sunt, nihil commune habet cum inferno, ubi omnia inhonesta et mala sunt." @1. Prima editio: rachets,$