Conjugial Love (Rogers) n. 202

Previous Number Next Number See English 

202. XVII: Quod Proles natae a duobus, qui in Amore vere conjugiali sunt, trahant a parentibus Conjugiale boni et veri, ex quo illis est inclinatio et facultas, si filius, ad percipiendum illa quae sapientiae sunt, si filia, ad amandum illa quae sapientia docet. Quod Proles trahant a parentibus Inclinationes ad talia, quae amoris et vitae parentum fuerant, ab historiis in genere, et ab experientiis in specie, cognitissimum est; verum quod non ab illis trahant seu haereditent ipsas affectiones, et inde vitas illorum, sed modo inclinationes et quoque facultates ad illas, a sapientibus in Mundo Spirituali, de quibus in duobus Memorabilibus supra adductis, evictum est. [2] Quod posteri ex innatis inclinationibus, si non franguntur, etiam in affectiones, cogitationes, loquelas et vitas parentum similes ferantur, patet clare a Gente Judaica, quod hodie sit consimilis Patribus suis in Aegypto, in deserto, in terra Canaane, et tempore Domini; et quod non modo illis consimiles sint mentibus, sed etiam faciebus; quis non ex aspectu cognoscit Judaeum. Simile est cum Progeniebus aliis; ex quibus non fallaciter concludi potest, quod Inclinationes ad similia parentum suorum connascantur. Sed ne ipsa cogitata et acta sequantur, est ex Divina Providentia, ut pravae inclinationes possint rectificari; et quod facultas ad hoc quoque implantata sit, ex qua sunt efficaciae emendationis morum a parentibus et magistris, et postea a semetipsis cum sui judicii fiunt.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church